Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.
  2. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva
  3. corpora serpentum baculi violaverat ictu;
  4. deque viro factus (mirabile) femina septem
  5. egerat autumnos. Octavo rursus eosdem
  6. vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”
  7. dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,
  8. nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem
  9. forma prior rediit genetivaque venit imago.
  10. Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
  11. dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto
  12. nec pro materia fertur doluisse, suique
  13. iudicis aeterna damnavit lumina nocte.
  14. At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
  15. facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
  16. scire futura dedit, poenamque levavit honore.
  17. Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
  18. inreprehensa dabat populo responsa petenti.
  19. Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
  20. caerula Liriope. Quam quondam flumine curvo