Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno
  2. rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
  3. sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
  4. et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est
  5. contenta, et thalami brevis est iniuria nostri:
  6. concipit, id deerat! manifestaque crimina pleno
  7. fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno
  8. de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
  9. Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
  10. ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.”
  11. Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
  12. limen adit Semeles. Nec nubes ante removit,
  13. quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
  14. sulcavitque cutem rugis et curva trementi
  15. membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
  16. ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
  17. Ergo ubi captato sermone diuque loquendo
  18. ad nomen venere Iovis, suspirat et “opto,
  19. Iuppiter ut sit” ait: “metuo tamen omnia: multi
  20. nomine divorum thalamos iniere pudicos.