Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
  2. si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta
  3. Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
  4. det tibi complexus suaque ante insignia sumat.”
  5. Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
  6. formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.
  7. Cui deus “elige” ait: “nullam patiere repulsam.
  8. Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
  9. numina torrentis: timor et deus ille deorum est“.
  10. Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
  11. obsequio Semele “qualem Saturnia” dixit
  12. “te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
  13. da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentis
  14. opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
  15. Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
  16. non iurasse potest. Ergo maestissimus altum
  17. aethera conscendit vultuque sequentia traxit
  18. nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
  19. addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
  20. Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;