Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et cognoscenti similis fuit. Ille refugit
  2. inmotosque oculos in se sine fine tenentem
  3. nescius extimuit propiusque accedere aventi
  4. vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
  5. Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
  6. sustulit, et celeri raptos per inania vento
  7. imposuit caelo vicinaque sidera fecit.
  8. Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
  9. fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn
  10. Oceanumque senem, quorum reverentia movit
  11. saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
  12. “Quaeritis, aetheriis quare regina deorum
  13. sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum.
  14. Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
  15. nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo
  16. videritis stellas illic, ubi circulus axem
  17. ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
  18. Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit
  19. offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
  20. O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!