Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas
  2. sontibus impono, sic est mea magna potestas.
  3. Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
  4. detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.
  5. Cur non et pulsa ducit Iunone meoque
  6. collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
  7. At vos si laesae tangit contemptus alumnae,
  8. gurgite caeruleo septem prohibete triones
  9. sideraque in caelo, stupri mercede, recepta
  10. pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.”
  11. Di maris adnuerant: habili Saturnia curru
  12. ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
  13. tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
  14. quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
  15. corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
  16. Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
  17. ales ut aequaret totas sine labe columbas
  18. nec servaturis vigili Capitolia voce
  19. cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
  20. Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci