Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ora Iovi lato fieri deformia rictu.
  2. Neve preces animos et verba precantia flectant
  3. posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque
  4. plenaque terroris rauco de gutture fertur.
  5. Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
  6. adsiduoque suos gemitu testata dolores
  7. qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
  8. ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
  9. A quotiens, sola non ausa quiescere silva,
  10. ante domum quondamque suis erravit in agris!
  11. A quotiens per saxa canum latratibus acta est
  12. venatrixque metu venantum territa fugit!
  13. Saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
  14. ursaque conspectos in montibus horruit ursos
  15. pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
  16. Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis,
  17. Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:
  18. dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
  19. nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
  20. incidit in matrem; quae restitit Arcade viso