Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus.
  2. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
  3. me tribuente feras. Promissis testis adesto
  4. dis iuranda palus, oculis incognita nostris.”
  5. Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
  6. inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
  7. Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque
  8. concutiens inlustre caput “temeraria” dixit
  9. vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
  10. non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
  11. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
  12. Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
  13. munera conveniant nec tam puerilibus annis.
  14. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.
  15. Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
  16. nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,
  17. non tamen ignifero quisquam consistere in axe
  18. me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
  19. qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
  20. non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?