Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ardua prima via est et qua vix mane recentes
  2. enitantur equi: medio est altissima caelo,
  3. unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
  4. fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
  5. Ultima prona via est et eget moderamine certo:
  6. tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
  7. ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
  8. Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum
  9. sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
  10. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
  11. impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
  12. Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
  13. obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
  14. Forsitan et lucos illic urbesque deorum
  15. concipias animo delubraque ditia donis
  16. esse? per insidias iter est formasque ferarum.
  17. Utque viam teneas nulloque errore traharis,
  18. per tamen adversi gradieris cornua tauri
  19. Haemoniosque arcus violentique ora leonis
  20. saevaque circuitu curvantem bracchia longo