Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. lumina. Purpurea velatus veste sedebat
  2. in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
  3. A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
  4. Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
  5. Verque novum stabat cinctum florente corona,
  6. stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
  7. stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
  8. et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
  9. Inde loco medius rerum novitate paventem
  10. Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
  11. “quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti,
  12. progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”
  13. Ille refert “o lux inmensi publica mundi,
  14. Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius
  15. nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
  16. pignera da, genitor, per quae tua vera propago
  17. credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”
  18. Dixerat: at genitor circum caput omne micantes
  19. deposuit radios propiusque accedere iussit;
  20. amplexuque dato “nec tu meus esse negari