Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. At pater omnipotens ingentia moenia caeli
  2. circuit et ne quid labefactum viribus ignis
  3. corruat explorat. Quae postquam firma suique
  4. roboris esse videt terras hominumque labores
  5. perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
  6. cura suae: fontes et nondum audentia labi
  7. flumina restituit dat terrae gramina, frondes
  8. arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
  9. Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
  10. haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
  11. Non erat huius opus lanam mollire trahendo
  12. nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
  13. vitta coercuerat neglectos alba capillos,
  14. et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
  15. miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
  16. gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.
  17. Ulterius medio spatium sol altus habebat,
  18. cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
  19. Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
  20. arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat