Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
  2. ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
  3. esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
  4. datque animum in luctus; et luctibus adicit iram
  5. officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi
  6. sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
  7. actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
  8. Quilibet alter agat portantes lumina currus!
  9. Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
  10. ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
  11. orbatura patres aliquando fulmina ponat.
  12. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
  13. non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”
  14. Talia dicentem circumstant omnia Solem
  15. numina, neve velit tenebras inducere rebus,
  16. supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes
  17. excusat precibusque minas regaliter addit.
  18. Conligit amentes et adhuc terrore paventes
  19. Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
  20. saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.