Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et pictam posita pharetram cervice premebat.
  2. Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
  3. “hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,
  4. “aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”
  5. Protinus induitur faciem cultumque Dianae
  6. atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,
  7. in quibus es venata iugis?” De caespite virgo
  8. se levat et “salve numen, me indice”, dixit
  9. “audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,
  10. et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit
  11. nec moderata satis nec sic a virgine danda.
  12. Qua venata foret silva, narrare parantem
  13. impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
  14. Illa quidem contra, quantum modo femina possit
  15. (adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !),
  16. illa quidem pugnat: sed quem superare puella,
  17. quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor
  18. Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.
  19. Unde pedem referens paene est oblita pharetram
  20. tollere cum telis et quem suspenderat arcum.