Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,
  2. “parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.
  3. iamque vale” —cortex in verba novissima venit.
  4. Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
  5. de ramis electra novis, quae lucidus amnis
  6. excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
  7. Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
  8. qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
  9. mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto
  10. (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
  11. imperio ripas virides amnemque querellis
  12. Eridanum implerat silvamque sororibus auctam,
  13. cum vox est tenuata viro, canaeque capillos
  14. dissimulant plumae, collumque a pectore longe
  15. porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,
  16. penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
  17. Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique
  18. credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:
  19. stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus
  20. quae colat elegit contraria flumina flammis.