Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. fertur, ut interdum de caelo stella sereno
  2. etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
  3. Quem procul a patria diverso maximus orbe
  4. excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
  5. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
  6. corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
  7. HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
  8. QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.
  9. Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro
  10. condiderat vultus: et, si modo credimus, unum
  11. isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
  12. praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
  13. At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt
  14. in tantis dicenda malis, lugubris et amens
  15. et laniata sinus totum percensuit orbem,
  16. exanimesque artus primo, mox ossa requirens
  17. repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),
  18. incubuitque loco nomenque in marmore lectum
  19. perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
  20. Nec minus Heliades lugent et inania morti