Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
  2. ulterius potuit nec dicere plura: suumque
  3. rettulit os in se propioraque manibus antra.
  4. At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
  5. qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
  6. interitura gravi, summam petit arduus arcem,
  7. unde solet nubes latis inducere terris,
  8. unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
  9. Sed neque quas posset terris inducere nubes
  10. tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
  11. Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
  12. misit in aurigam pariterque animaque rotisque
  13. expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
  14. Consternantur equi et saltu in contraria facto
  15. colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
  16. Illic frena iacent, illic temone revulsus
  17. axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
  18. sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
  19. At Phaethon rutilos flamma populante capillos,
  20. volvitur in praeceps longoque per aera tractu