Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
  2. clara micante auro flammasque imitante pyropo:
  3. cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
  4. argenti bifores radiabant lumine valvae.
  5. Materiam superabat opus: nam Mulciber illic
  6. aequora caelarat medias cingentia terras,
  7. terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.
  8. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
  9. Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
  10. Aegaeona suis inmania terga lacertis,
  11. Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
  12. pars in mole sedens virides siccare capillos,
  13. pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
  14. non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
  15. Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
  16. fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
  17. Haec super imposita est caeli fulgentis imago
  18. signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
  19. Quo simul acclivi Clymeneia limite proles
  20. venit et intravit dubitati tecta parentis,