Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
  2. Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
  3. quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
  4. At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
  5. Armeniae tigres iracundique leones
  6. cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
  7. Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
  8. congestoque avidum pinguescere corpore corpus
  9. alteriusque animantem animantis vivere leto!
  10. Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
  11. terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
  12. vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
  13. nec, nisi perdideris alium, placare voracis
  14. et male morati poteris ieiunia ventris?
  15. At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
  16. fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
  17. fortunata fuit nec polluit ora cruore.
  18. Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
  19. et lepus impavidus mediis erravit in arvis,
  20. nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: