Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
  2. plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
  3. victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum
  4. corporeasque dapes avidam demersit in alvum,
  5. fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
  6. incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
  7. (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum
  8. corpora missa neci salva pietate fatemur:
  9. sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
  10. Longius inde nefas abiit, et prima putatur
  11. hostia sus meruisse mori, quia semina pando
  12. eruerit rostro spemque interceperit anni.
  13. Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
  14. dicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus!
  15. Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos
  16. natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
  17. mollia quae nobis vestras velamina lanas
  18. praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
  19. Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
  20. innocuum, simplex, natum tolerare labores?