Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sponte erat, isque, licet caeli regione remotos,
  2. mente deos adiit et quae natura negabat
  3. visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
  4. cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
  5. in medium discenda dabat coetusque silentum
  6. dictaque mirantum magni primordia mundi
  7. et rerum causas et, quid natura, docebat,
  8. quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
  9. Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
  10. quid quateret terras, qua sidera lege mearent —
  11. et quodcumque latet; primusque animalia mensis
  12. arguit imponi, primus quoque talibus ora
  13. docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
  14. “Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
  15. corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos
  16. pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
  17. sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
  18. mollirique queant; nec vobis lacteus umor
  19. eripitur, nec mella thymi redolentia flore:
  20. prodiga divitias alimentaque mitia tellus