Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
  2. his damnare reos, illis absolvere culpa;
  3. tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
  4. calculus inmitem demittitur ater in urnam.
  5. Quae simul effudit numerandos versa lapillos,
  6. omnibus e nigro color est mutatus in album,
  7. candidaque Herculeo sententia numine facta
  8. solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti
  9. Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor
  10. navigat Ionium, Sallentinumque Neretum
  11. praeterit et Sybarin Crimisenque et Iapygis arva;
  12. [*](praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque TarentumThurinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva)
  13. vixque pererratis, quae spectant litora, terris,
  14. invenit Aesarei fatalia fluminis ora
  15. nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
  16. ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
  17. condidit et nomen tumulati traxit in urbem.”
  18. Talia constabat certa primordia fama
  19. esse loci positaeque Italis in finibus urbis.
  20. Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una
  21. et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul