Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
  2. efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur
  3. aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.”
  4. Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
  5. mente memor refero, cognataque moenia laetor
  6. crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
  7. Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
  8. exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
  9. inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
  10. nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
  11. verum etiam volucres animae sumus inque ferinas
  12. possumus ire domos pecudumque in corpora condi,
  13. corpora, quae possunt animas habuisse parentum
  14. aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
  15. aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
  16. neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
  17. Quam male consuescit, quam se parat ille cruori
  18. impius humano, vituli qui guttura cultro
  19. rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
  20. aut qui vagitus similes puerilibus haedum