Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. edentem iugulare potest, aut alite vesci,
  2. cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis
  3. ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur?
  4. Bos aret aut mortem senioribus imputet annis,
  5. horriferum contra borean ovis arma ministret,
  6. ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
  7. Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
  8. tollite nec volucrem viscata fallite virga,
  9. nec formidatis cervos includite pennis,
  10. nec celate cibis uncos fallacibus hamos!
  11. Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
  12. ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!”
  13. Talibus atque aliis instructum pectora dictis
  14. in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
  15. accepisse Numam populi Latiaris habenas.
  16. Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
  17. sacrificos docuit ritus gentemque feroci
  18. adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
  19. Qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
  20. exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque