Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. concidere has. Sic magna fuit censuque virisque
  2. perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
  3. nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
  4. et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
  5. [*](Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,nec non et Cecropis nec non Amphionis arces.Vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?)
  6. Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
  7. Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
  8. mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
  9. haec igitur formam crescendo mutat et olim
  10. immensi caput orbis erit. Sic dicere vates
  11. faticinasque ferunt sortes quantumque recordor,
  12. dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,
  13. Priamides Helenus flenti dubioque salutis:
  14. “Nate dea, si nota satis praesagia nostrae
  15. mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
  16. Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
  17. Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
  18. externum patrio contingat amicius arvum.
  19. Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,
  20. quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
  21. Hanc alii proceres per saecula longa potentem,