Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Di maris exceptum socio dignantur honore,
  2. utque mihi quaecumque feram mortalia, demant,
  3. Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
  4. et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
  5. pectora fluminibus iubeor supponere centum;
  6. nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
  7. totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
  8. Hactenus acta tibi possum memoranda referre,
  9. hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
  10. Quae postquam rediit, alium me corpore toto
  11. ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.
  12. Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
  13. caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
  14. ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
  15. cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
  16. Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
  17. quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?”
  18. Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
  19. Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
  20. prodigiosa petit Titanidos atria Circes.