Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
  2. falciferae secuere manus; ego primus in illo
  3. caespite consedi, dum lina madentia sicco,
  4. utque recenserem captivos ordine pisces,
  5. insuper exposui, quos aut in retia casus
  6. aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
  7. Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?):
  8. gramine contacto coepit mea praeda moveri
  9. et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.
  10. Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
  11. turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
  12. Obstipui dubitoque diu causamque requiro,
  13. num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.
  14. “Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque
  15. pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
  16. Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,
  17. cum subito trepidare intus praecordia sensi
  18. alteriusque rapi naturae pectus amore,
  19. nec potui restare diu “repetenda” que “numquam
  20. terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi.