Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
  2. arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
  3. nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
  4. liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
  5. liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
  6. navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
  7. Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
  8. Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
  9. herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
  10. Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
  11. Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
  12. “diva, dei miserere, precor! nam sola levare
  13. tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!
  14. Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
  15. quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
  16. Neve mei non nota tibi sit causa furoris:
  17. litore in Italico, Messenia moenia contra,
  18. Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque
  19. blanditiasque meas contemptaque verba referre.
  20. At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen