Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
  2. me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista
  3. ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!”
  4. Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
  5. debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
  6. Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,
  7. terga fugae dederat conversa Symaethius heros
  8. et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes”
  9. dixerat “et vestris periturum admittite regnis!”
  10. Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
  11. mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,
  12. angulus is molis totum tamen obruit Acin.
  13. At nos, quod fieri solum per fata licebat,
  14. fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
  15. Puniceus de mole cruor manabat, et intra
  16. temporis exiguum rubor evanescere coepit
  17. fitque color primo turbati fluminis imbre
  18. purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit,
  19. vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
  20. osque cavum saxi sonat exsultantibus undis: