Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!
  2. Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
  3. hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
  4. supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.
  5. Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
  6. Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —
  7. Atque ego contemptus essem patientior huius,
  8. si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
  9. Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
  10. Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
  11. quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,
  12. sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
  13. Viscera viva traham divisaque membra per agros
  14. perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
  15. Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,
  16. cumque suis videor translatam viribus Aetnam
  17. pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”
  18. Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
  19. surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,
  20. stare nequit silvaque et notis saltibus errat: