Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. miraque res, subito media tenus exstitit alvo
  2. incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
  3. qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
  4. Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
  5. versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”
  6. Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
  7. discedunt placidisque natant Nereides undis.
  8. Scylla redit (neque enim medio se credere ponto
  9. audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,
  10. aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
  11. gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
  12. Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,
  13. nuper in Euboica versis Anthedone membris,
  14. Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
  15. et quaecumque putat fugientem posse morari
  16. verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
  17. pervenit in summum positi prope litora montis.
  18. Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,
  19. longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
  20. constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne