Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.
  2. Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne
  3. tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
  4. Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
  5. Nereaque et natas et totum temperat aequor.”
  6. Dixit et haesurum clipei curvamine telum
  7. misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
  8. terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
  9. Excutit hoc heros rursusque trementia forti
  10. tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
  11. sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum
  12. et se praebentem valuit destringere Cygnum.
  13. Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
  14. cum sua terribili petit inritamina cornu,
  15. poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
  16. Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:
  17. haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,
  18. quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?
  19. Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
  20. moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque