Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit
  2. sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant
  3. litora, iam leto proles Neptunia Cygnus
  4. mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
  5. totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
  6. agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens
  7. congreditur Cygno (decimum dilatus in annum
  8. Hector erat): tum colla iugo canentia pressos
  9. exhortatus equos currum direxit in hostem
  10. concutiensque suis vibrantia tela lacertis
  11. “quisquis es, o iuvenis” dixit “solamen habeto
  12. mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”
  13. Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.
  14. Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
  15. nil tamen emissi profecit acumine ferri
  16. utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
  17. “Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit
  18. ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”
  19. (mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis
  20. fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae