Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
  2. vel cum purpureus populari caede Caicus
  3. fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
  4. Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
  5. et feci et video, valuit mea dextra valetque.”
  6. Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
  7. misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
  8. loricamque simul subiectaque pectora rupit.
  9. Quo plangente gravem moribundo pectore terram
  10. extrahit illud idem calido de vulnere telum
  11. atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
  12. utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”
  13. Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat
  14. inque umero sonuit non evitata sinistro,
  15. inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
  16. qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
  17. viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
  18. vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
  19. Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
  20. desilit et nitido securum comminus hostem