Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. victus es a timido Graiae raptore maritae!
  2. At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
  3. Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!
  4. Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
  5. nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
  6. arserat: armarat deus idem idemque cremabat;
  7. iam cinis est, et de tam magno restat Achille
  8. nescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam:
  9. at vivit totum quae gloria conpleat orbem!
  10. Haec illi mensura viro respondet, et hac est
  11. par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
  12. Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses
  13. bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
  14. Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
  15. non minor Atrides, non bello maior et aevo
  16. poscere, non alii: solis Telamone creato
  17. Laerteque fuit tantae fiducia laudis.
  18. A se Tantalides onus invidiamque removit
  19. Argolicosque duces mediis considere castris
  20. iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.