Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros
  2. milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes,
  3. Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
  4. cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
  5. vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
  6. Det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim,
  7. sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
  8. non datur, occulta necopinum perde sagitta!”
  9. Adnuit atque animo pariter patruique suoque
  10. Delius indulgens nebula velatus in agmen
  11. pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
  12. rara per ignotos spargentem cernit Achivos
  13. tela Parim fassusque deum “Quid spicula perdis
  14. sanguine plebis?” ait. “Siqua est tibi cura tuorum,
  15. vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!”
  16. Dixit et ostendens sternentem Troica ferro
  17. corpora Peliden, arcus obvertit in illum
  18. certaque letifera direxit spicula dextra.
  19. Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
  20. hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille,