Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Consedere duces, et vulgi stante corona
  2. surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
  3. utque erat impatiens irae, Sigeia torvo
  4. litora respexit classemque in litore vultu
  5. intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit
  6. “ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
  7. At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
  8. quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
  9. Tutius est igitur fictis contendere verbis,
  10. quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,
  11. nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
  12. quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
  13. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
  14. esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,
  15. quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
  16. Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem
  17. aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
  18. sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
  19. Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
  20. quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.