Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.”
- Dixit et insanis deiectam viribus austri
- forte trabem nactus validum coniecit in hostem
- exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
- arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
- Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus
- aestuat arboreo congestaque robora duris
- fert umeris. Sed enim postquam super ora caputque
- crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
- deficit interdum, modo se super aera frustra
- tollere conatur iactasque evolvere silvas,
- interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
- ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
- Exitus in dubio est: alii sub inania corpus
- Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
- abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
- vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
- quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
- Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
- Mopsus et ingenti circum clangore sonantem