Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. adspexit pariterque animis oculisque secutus
  2. “o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis,
  3. maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”
  4. Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
  5. oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
  6. nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
  7. quam data pars leto, partem fuga noxque removit.”
  8. Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
  9. proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
  10. praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
  11. atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis
  12. acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre
  13. nubigenas domitos a se pater esse solebat.”
  14. Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum
  15. cogis et obductos oculis rescindere luctus
  16. inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
  17. Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
  18. inplevit meritis, quod mallem posse negare:
  19. sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
  20. Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?