Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
  2. “nunc age,” ait Caeneus, “nostro tua corpora ferro
  3. temptemus!” capuloque tenus demisit in armos
  4. ensem fatiferum caecumque in viscera movit
  5. versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
  6. Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
  7. telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
  8. Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
  9. inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
  10. Fecerat attonitos nova res. “Heu dedecus ingens!”
  11. Monychus exclamat, “populus superamur ab uno
  12. vixque viro: quamquam ille vir est, nos segnibus actis
  13. quod fuit ille, sumus! Quid membra inmania prosunt?
  14. Quid geminae vires et quod fortissima rerum
  15. in nobis duplex natura animalia iunxit?
  16. Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
  17. esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
  18. spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
  19. Saxa trabesque super totosque involvite montes
  20. vivacemque animam missis elidite silvis!