Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. contemptor ferri nulloque forabilis ictu
  2. Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille
  3. corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
  4. Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
  5. incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,
  6. femina natus erat.” Monstri novitate feruntur
  7. quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:
  8. “Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
  9. o facunde senex, aevi prudentia nostri,
  10. quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
  11. qua tibi militia, cuius certamine pugnae
  12. cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.”
  13. Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas,
  14. multaque me fugiant primis spectata sub annis,
  15. plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla
  16. pectore res nostro est inter bellique domique
  17. acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus
  18. spectatorem operum multorum reddere, vixi
  19. annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.
  20. Clara decore fuit proles Elateia Caenis,