Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
  2. perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
  3. multorum frustra votis optata procorum.
  4. Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,
  5. sed iam aut contigerant illi conubia matris,
  6. aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos
  7. denupsit thalamos secretaque litora carpens
  8. aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
  9. utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
  10. “sint tua vota licet” dixit “secura repulsae:
  11. elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat).
  12. “Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum;
  13. tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
  14. omnia praestiteris.” Graviore novissima dixit
  15. verba sono, poteratque viri vox illa videri,
  16. sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
  17. adnuerat dederatque super, ne saucius ullis
  18. vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
  19. Munere laetus abit studiisque virilibus aevum
  20. exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.