Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles
  2. Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.
  3. Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris
  4. et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
  5. sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
  6. Discubuere toris proceres et corpora tosta
  7. carne replent vinoque levant curasque sitimque.
  8. Non illos citharae, non illos carmina vocum
  9. longave multifori delectat tibia buxi,
  10. sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
  11. materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
  12. inque vices adita atque exhausta pericula saepe
  13. commemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles,
  14. aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
  15. Proxima praecipue domito victoria Cygno
  16. in sermone fuit. Visum mirabile cunctis,
  17. quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo
  18. invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
  19. Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
  20. cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevo