Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
  2. Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
  3. ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
  4. serpere caeruleum Danai videre draconem
  5. in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
  6. Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
  7. quas simul et matrem circum sua damna volantem
  8. corripuit serpens avidoque recondidit ore.
  9. Obstipuere omnes. At veri providus augur
  10. Thestorides “vincemus” ait, “gaudete, Pelasgi!
  11. Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,”
  12. atque novem volucres in belli digerit annos.
  13. Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
  14. fit lapis et servat serpentis imagine saxum.
  15. Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
  16. bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae
  17. Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
  18. At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
  19. sanguine virgineo placandam virginis iram
  20. esse deae. Postquam pietatem publica causa