Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. molliter excepit nantemque per aequora pennis
  2. texit, et optatae non est data copia mortis.
  3. Indignatur amans invitum vivere cogi
  4. obstarique animae misera de sede volenti
  5. exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,
  6. subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
  7. Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
  8. pronus abit letique viam sine fine retemptat.
  9. Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
  10. longa manet cervix, caput est a corpore longe;
  11. aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”
  1. Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
  2. vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti
  3. inferias dederat cum fratribus Hector inani.
  4. Defuit officio Paridis praesentia tristi,
  5. postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
  6. attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
  7. mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
  8. Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
  9. invia fecissent venti Boeotaque tellus