Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. rexque patrem vicit castumque datura cruorem
  2. flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
  3. victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
  4. officium turbamque sacri vocesque precantum
  5. supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
  6. Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
  7. et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
  8. accipiunt ventos a tergo mille carinae
  9. multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
  10. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
  11. caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,
  12. unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
  13. inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
  14. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
  15. innumerosque aditus ac mille foramina tectis
  16. addidit et nullis inclusit limina portis:
  17. nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,
  18. tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
  19. Nulla quies intus nullaque silentia parte,
  20. nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,