Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi
  2. nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus.
  3. Adicis huic animo momento potentia, clarum
  4. nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando!
  5. Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
  6. qualiacumque vides! Utinam meliora videres!'
  7. Et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
  8. Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur:
  9. “Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
  10. terret aves, semper pennas habuisse putetis:
  11. [*](vir fuit et (tanta est animi constantia!) iam tum)
  12. acer erat belloque ferox ad vimque paratus,
  13. nomine Daedalion. Illo genitore creatis,
  14. qui vocat auroram caeloque novissimus exit,
  15. (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae
  16. coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
  17. illius virtus reges gentesque subegit,
  18. quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
  19. Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma
  20. mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
  21. Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,