Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis”
  2. exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros
  3. et potitur votis ingentique implet Achille.
  4. Felix et nato, felix et coniuge Peleus
  5. et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
  6. omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem
  7. expulsumque domo patria Trachinia tellus
  8. accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat
  9. Lucifero genitore satus patriumque nitorem
  10. ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
  11. dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
  12. Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
  13. venit et intravit paucis comitantibus urbem,
  14. quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
  15. haud procul a muris sub opaca valle reliquit,
  16. copia cum facta est adeundi prima tyranni,
  17. velamenta manu praetendens supplice, qui sit
  18. se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
  19. mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro
  20. se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore