Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,
  2. videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
  3. Spem veneris differt in tempora noctis Apollo,
  4. non fert ille moras virgaque movente soporem
  5. virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
  6. vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris:
  7. Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
  8. Ut sua maturus complevit tempora venter,
  9. alipedis de stirpe dei versuta propago
  10. nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,
  11. candida de nigris et de candentibus atra
  12. qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
  13. nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
  14. carmine vocali clarus citharaque Philammon.
  15. Quid peperisse duos et dis placuisse duobus
  16. et forti genitore et progenitore Tonanti
  17. esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis
  18. Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae
  19. sustinuit faciemque deae culpavit. At illi
  20. ira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit.