Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et noctis faciem nebulas fecisse volucres
  2. sub nitido mirata die, non fluminis illas
  3. esse, nec umenti sensit tellure remitti;
  4. atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
  5. deprensi totiens iam nosset furta mariti.
  6. Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,
  7. aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo
  8. constitit in terris nebulasque recedere iussit.
  9. Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
  10. Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
  11. Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
  12. quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
  13. quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
  14. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
  15. desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
  16. Quid faciat? crudele suos addicere amores,
  17. non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc,
  18. hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;
  19. sed leve si munus sociae generisque torique
  20. vacca negaretur, poterat non vacca videri.