Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Paelice donata non protinus exuit omnem
  2. diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
  3. donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
  4. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
  5. inde suis vicibus capiebant bina quietem,
  6. cetera servabant atque in statione manebant.
  7. Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
  8. ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
  9. Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
  10. claudit et indigno circumdat vincula collo.
  11. frondibus arboreis et amara pascitur herba,
  12. proque toro terrae non semper gramen habenti
  13. incubat infelix limosaque flumina potat.
  14. Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
  15. tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
  16. et conata queri mugitus edidit ore
  17. pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
  18. Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
  19. Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda
  20. cornua, pertimuit seque exsternata refugit.