Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. in mare deducunt fessas erroribus undas.
  2. Inachus unus abest imoque reconditus antro
  3. fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
  4. luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur,
  5. an sit apud manes; sed quam non invenit usquam.
  6. esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
  7. Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
  8. flumine et “o virgo Iove digna tuoque beatum
  9. nescio quem factura toro, pete” dixerat “umbras
  10. altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras),
  11. “dum calet et medio sol est altissimus orbe.
  12. Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
  13. praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
  14. nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
  15. sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
  16. Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae
  17. consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
  18. cum deus inducta latas caligine terras
  19. occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
  20. Interea medios Iuno despexit in agros